PROCESSIO

PROCESSIO
I.
PROCESSIO
Graece Ε᾿κπόρευσις, dicitur in Sacris modus, quô Spiritus S. a Patre et a Filio est, adorandus potius, quam scrutandus, de quo vide Athanasium in Symb. Epiphanium, Haer. 62.
centra Sabell. §. 4. et seqq. Basilium contra Eunomium, l. 5. Ambrosium, in Symb. Apostol. c. 1. 3. 4. Augustin. de Trin. l. 4. c. 20. A' Filio vero Spiritum S. procedere, negat Ecclesia Orientalis, et queritur, laciniam istam, τὸ (scil. Πνεȏμα) ἐκ τοῦ Πατρὸς καὶ τοῦ Γ῾ιοῦ ἐκπορευέμενον, a Latinis Symbolo Niceno assutam fuisse: Hi contra a Constantinopolitanae Synodi Patribus id factum satagere. Qua de re acriter disceptatum inter utrosque Saeculô VII. regnante Pipinô, in Gentiliacensi Consilio. Eadem quaestio agitata in Synodo Aquisgran. Saeculô VIII. Nec tam actum ibi de dogmate, quam de interpretatione Concilii Constantinopolitani. Recruduit lis Saeculô XII. Anselmô Cantuariensi Archiepiscopô causam contra Graecos acriter urgente. Et quam vis hôc saeculô ferme exeunte Occidentalibus accessisse viderentur graeci, in Concilio Lugdunensi, omnia tamen a Graecis paulo post fuêre rescissa. Certum, in Concilio Florentino A. C. 1439. Imperatore et Patriarchâ Constantinopolitanô consentientibus, litis istius temperamentum quaesitum fuisse, ut statueretur, Spiritum S. a Patre per Filium procedere, negari tamen non potest, ab ista transactione resiliisse Orientales, et in sua sententia ad nostra usque tempora acriter perstare: nisi quod Cyrillus Patriarcha Constantinopolitanus, qui ante 40. annos circiter floruit, in Confessione sua in Anglia edita, eôdem modô mentem suam, circa adorandum hoc dogma, explicuit. Vide Frid. Spanhemium Syntagm. Part. I. Disput. de Trinitate §. 14. et Suicerum, voce Ε᾿κπόρευσις. Ab hac vero sententia Melchianorum nomen Graecis haesisse, diximus supra.
II.
PROCESSIO
vox in Imperio olim, hodieque in Ecclesia Romana nota. Procedere enim et processiones facere dicebantur Imperatores quoties vel in palatia suburbana secederent vel etiam ad Sacra procederent, quod cum apparatu et Comitatu magnificio fiebat. Vulcatius Gallicanus in Avidio Cassio, c. 7. Imperatorio mimo cum processisset, eum, qui sibi aptaverat ornamenta Regia, praefectum praetorii fecit etc. Unde postmodum ipsae Imperatorum in issdem Palatiis morae, Processus non semel dictae; Byzantinis vero Scriptoribus Πρόκεςςα et Πρόκευσα, item Πρόκηνσος; qua de re pluribus agit Car. du Fresne in Constantinopoli Chr. l. 3. Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 740. Maxime vero Processio et Processus, de Consulib. dictus est, qui cum pompa et apparatu magnifico procedere ad Circum solebant: quod septies fieri consuevisse, durante Magistratu, docet Iulianus Antecessor Constitut. 98. Processiones autem ipsius volumus esse septem, omnes in Circo et in harena, et in theatro etc. Vide infra Theatroquinegium. Inde vox in Ecclesiam transiit. Cum enim Arriani Theodosiô imperante cantilenarum (ad oppinionem suam apte responentium) per plateas recitatarum primi inventores fuissent: Chrysostomus veritus, ne aliquis e simplicioribus, eiusmodi cantibus ab Ecclesia abduceretur, quosdam ex suo populo illis contra comparavit, qui nocturnia hymnis decantandis similiter operam darent: Arrianorum que ea in re studium eô pactô reprimerent, denique suos in ipsorum fide admodum confirmarent, uti legimus apud Socratem, l. 6. c. 8. et Sozom. l. 8. c. 8. quod institutum tamen tumultu et periculô non caruisse, addunt iidem. Postea in Ecclesia Romana hoc nomine inprimis venire coepit agmen supplicantium, ad instar exercitus, ordinatorum, et cum vexillis ac cruce, ad loca sacra, procedentium. Romae Basilicarum Canonici etiam tentoria secum ferunt, ante quae locô classicorum, ait Macer, campanulas habent; ad imitationem. ut habet Gemin. l. 1. c. 68. Israelitici Populi, ante Arcam, proficiscentis. Et quidem olim, in memoriam Christi Resurrectionis, in omnibus per annum Dominicis, Processio celebrata est, ac Praelatus seu alius quidam Superior, reliquos Ecclesiasticos, praecessit, ad denotandos Apostolos aliosque Discipulos Christum sequutos, in eius Resurrectione, quum in Galilaeam processit: Unde semper in huiusmodi Processionibus Praelatos nostros, quasi Dominum in Galilaeam, sequimur, ait rupertus de Div. Offic. etc. Quam in rem vide plura, apud Dominic. Macrum in Hierolex. ubi de variis Procedendi ritibus, de Processione Nigra, seu Litania maiori, de Processione Septiformi aliisque huc pertinentibus, varia congessit. De Processione in die Ascensionis, vide praefatum Rupertum, l. 9. c. 9. etc. Sed et Graecis suae Processiones sunt, in quibus semper defertur Codex Euangeliorum; quem qui deferre consuevit, in Ecclesia Constantinopolitana, Praefectus Euangelio appellatus est, Idem Macer. De Processionibus Gentilium veterum vide supra in voce Litania; hodiernorum, Petrum de la Valle Itinerarii Tom. IV. ubi de variis Indiae Populis eorumque cultu ac Religione. Hinc Processores, in eadem Ecclesia Romana dicuntur, qui processionaliter incedunt. Ordo Rom. associantes Episcopum, quando processionaliter ex Sacrario procedebat, Processores appellat, fi comitantes Diaconum, quando ad ambonem pero canendo Euangelio diriguntur, Processores nuncupantur, etc. apud eundem Macrum in Hierolex. Aliam notionem Vocis Processio, habes supra in Harmiscara.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • processió — pro|ces|si|ó Mot Agut Nom femení …   Diccionari Català-Català

  • NIGRA Processio — in Ecclesia Romana Litania dicitur, quia nigrô tegmine in ea homines cooperiri consuevêre. In Conventuali certe Ecclesia Equitum Militensium, ubi in Feriis sextis per annum solet fieri processio, cum ligno crucis, post sollennem de eadem Cruce… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • procession — [ prɔsesjɔ̃ ] n. f. • 1150; lat. processio « action de s avancer », de procedere « s avancer » I ♦ 1 ♦ Cortège, défilé religieux plus ou moins solennel qui s effectue en chantant et en priant. Procession des Rameaux, de la Fête Dieu. Suivre une… …   Encyclopédie Universelle

  • ПРОЦЕССИЯ — (от лат. procedere, processum подвигаться вперед). Торжественный ход, шествие, напр. крестные ходы с водосвятием. Словарь иностранных слов, вошедших в состав русского языка. Чудинов А.Н., 1910. ПРОЦЕССИЯ более или менее многолюдное торжественное… …   Словарь иностранных слов русского языка

  • FILIOQUE (QUERELLE DU) — FILIOQUE QUERELLE DU Nom donné à un conflit théologique qui a séparé et sépare encore l’Occident et l’Orient chrétiens et à l’origine duquel on trouve deux approches, différentes mais non opposées, du mystère de l’Esprit au sein de la Trinité.… …   Encyclopédie Universelle

  • procesiune — PROCESIÚNE, procesiuni, s.f. 1. Şir lung de oameni care merg într o anumită ordine în aceeaşi direcţie şi cu acelaşi scop; cortegiu, convoi; alai. 2. Ceremonie religioasă în timpul căreia credincioşii merg în convoi, purtând diferite obiecte de… …   Dicționar Român

  • Procession — A procession (French procession via Middle English, derived from Latin, processio, from procedere, to go forth, advance, proceed) is an organized body of people advancing in a formal or ceremonial manner. Funeral Procession, illustrated in a… …   Wikipedia

  • процессия — и; ж. [от лат. processio движение вперёд] Торжественное, обычно многолюдное шествие. Похоронная п. Присоединиться к процессии. * * * процессия (от лат. processio  движение вперёд), торжественное, обычно многолюдное шествие. * * * ПРОЦЕССИЯ… …   Энциклопедический словарь

  • Procesión — (Del lat. processio, onis.) ► sustantivo femenino 1 RELIGIÓN Marcha conjunta y ordenada de varias personas con un fin público o religioso: ■ en Semana Santa se celebran procesiones muy populares. 2 coloquial Fila de personas o animales que van de …   Enciclopedia Universal

  • Prozession — Festzug * * * Pro|zes|si|on [prots̮ɛ si̯o:n], die; , en: (in der katholischen und orthodoxen Kirche) aus bestimmtem religiösem Anlass veranstalteter feierlicher Umzug von Geistlichen und Gemeinde: an Fronleichnam nahmen wir immer an der… …   Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”